

Liber Primus Samuelis*
Caput 6: Versus 19
Percussit,etc. Qui cum non essent Levitae, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum.Percussit,etc.[HIERON.]In Hebraeo habetur:Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros,septuaginta viros, judices.[SEPTUAG.]Hebraei dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam.